Hľadaný výraz: Jn 7,1-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere. 2 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia. 3 Dixerunt ergo ad eum fratres eius: “ Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. 4 Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo ”. 5 Neque enim fratres eius credebant in eum. 6 Dicit ergo eis Iesus: “ Tempus meum nondum adest, tempus autem vestrum semer est paratum. 7 Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. 8 Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est ”. 9 Haec autem cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.

1

mail   print   facebook   twitter